miércoles, 23 de febrero de 2011

VicipaediA: Libera encyclopaedia

Ave!

Vicipaedia Latina est encyclopaedia generis quod vocatur wiki et editio Wikipediae Latine scripta, et quidem pars Wikimediae Societatis. Habet adhuc plus 50 000 paginarum et paene 240 usores strenuos. Vicipaedia Latina scribi coepta est anno 2002.

Secundum legem a Collegio linguis permittendis (Anglice: Language Subcommittee) die 21 Octobris 2007 latam, novas Wikipedias constituere non iam conceditur nisi linguis exaratae sunt, quibus numerus sufficiens hominum loquantur idque a pueris, quod Wikipediae propositum soli scientiae propagandae servire aiunt, non linguis servandis. Hac causa parum prudenti interposita Wikipediam altera lingua classica, scilicet Graeca antiqua, scriptam recusaverunt. Verumtamen haec Vicipaedia Latina, quippe quae multis annis antea lucem primum aspexerit, ista lege non comprehenditur.


Vicipaedia est opus commune, quo creetur encyclopaedia libera interretialis. Omnes ad contribuendum invitantur:

Salve, ignote usor!

Placeatne tibi usor cum nomine hic fieri?

Itan? ... bene, haec agenda sunt:

1.- Imprime "Aperire conventum hic" aut in summo angulo dextro. Hoc paginam "login" aperit.
2.- Nomen tuum usoris: Scribe nomen usoris a te selectum... certus esto, quia difficilius est illud mutare.
3.- Elige tesseram.
4.- Imprime "aperire conventum" subter cistas scriptionis et... mehercle! Usor notus eris!

Si quid auxilii tibi opus est, quin Tabernam adeas!


----------------------
Para románticos, wikipedia en latín.

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada

Related Posts Plugin for WordPress, Blogger...